Suffrāgiīs in Brasiliā lātīs numerātīsque, Ludovīcus Ignātius Lūla da Silva quartum dēsignātus est praeses. Alter candidātus, Flāvius Bolsonārus, auxiliō Argentīnōrum speculātōrum frētus in exilium fūgit, cum didicisset jūdicem Lūlae amīcum et sibi īnfestum decrēvisse litterās commeātūs sibi nullō crīmine accūsātō capiendās esse, nē in aliam quandam terram proficīscerētur. Plērīque putābant Bolsonārum fore victōrem, ut cūius factiō, post alia comitia nuper habita, in senātū nunc plūrimum pollēret. Itaque Lūlā dēsignātō et Bolsonāriō profectō forum bursāle Brasiliānōrum est quassātum, et pretium nummōrum decimā parte dēminūtum est, nec aerārium syngraphās pūblicās in auctiōnibus vendere potuit.
Terror in Iordāniā
In Iordāniā terrōristae in Graecam ecclēsiam Sancti Georgiī impetum et strāgem caedemque Christiānōrum fēcērunt. Novem occīsī sunt, quadragintā vulnerātī. Abdallāh rēx Iordānōrum, quī ipse superstitēs in nosocomīō cōnsōlābātur, imperāvit custōdibus ut terrōristās ferreā manū reprimerent.
Comitia Serbica
Suffrāgiīs in Serbiā lātīs numerātīsque, Alexander Vučić, quī duodecim annōs rem pūblicam administrābat, concessit ā discipulōrum factiōne sē victum esse. Duōs enim annōs adversus eum reclāmāverant discipulī, quippe quī corruptōs magistrātūs aegrē ferrent. Incertum autem est, quis futūrus sit minister prīmārius.
Clādēs in Hispāniā
In Hispāniā ad septuāgintā hominēs periērunt, et multī aliī vulnerātī sunt, cum alterum trāmen ferriviārium celeriter mōtum in alterum statūtum incurrisset.
Machādō in Venetiolam regressa
Maria Corīna Machādō, Νīcolāō Madūrō tyrannō opposita atque ob eam oppositiōnem Nobeliānō praemiō pācis decorāta quae praemium suum praesidī Americānō dōnāvit, in Venetiolam regressa est. Madūrō enim sublātō, Corīna Machādō cupit viam suīs aperīre ad comitia populāria habenda.
Dē comitiīs Columbiae Britannicae
Suffrāgiīs in Columbiā Britannicā lātīs numerātīsque, factiō Cōnservātīva prīmam victōriam post ferē centum annōs reportāvit, et sexāginta quattuor senātōrēs ē nōnāgintā tribus habēbit. Ex alterā parte, factiō Nova et Populāris, quae sex annōs prōvinciam administrābat, vīginti et septem senātōrēs obtinet. Nam ēius dux, David Eby, quī et minister prīmārius prōvinciae erat et duōs aliōs annōs summum magistrātum gerere poterat, subitānea comitia dē imprōvīsō et sine causā indīxit, quibus Eby sēmet ipse honōribus officiīsque prīvāvit et auctōritātem suae factiōnis perdidit.
Īnstitūtum Cōnfūtiānum perīculōsum habitum
Americānōrum minister bellīs gerendīs praepositus dīxit īnstitūta Cōnfūtiāna esse perīculō reīpūblicae. Nam Sīnēnsēs dictitant sē īnstitūta Cōnfūtiāna ideō condere, ut suum modum vivendī lātius dīvulgent; sed magistrātūs Americānī dīcunt īnstitūta rēvērā eō spectāre, ut nova inventa surripiant et vōcem Sīnēnsis factiōnis communisticae prōpāgārent. Ministrī mīlitārēs agunt, ut īnstitūta claudantur.
Dē rē Gallicā
Lūtētiae Parīsiōrum in harpastō Americānō lūsōrēs Pittsburgiānī, quī “Steelers” sīve “Chalybeī” appellantur, Sanctōs lūsōrēs Neoaurēliānōs vincērunt.
Christīna Lagarde
Christīna Lagarde, praeses argentāriae Eurōpaeae, dīxit sē officium mēnse Februāriō dēpositūram. Quō factō poterunt dūcēs Eurōpaeī novum praesidem sēligere ante comitia in Galliā habenda. Dīxit enim Lagarde sē cupere dē rēbus factiōsīs nōnnulla dīcere, quae prae officiō nequit dīcere.
Valthārius Koenig et Patrīcius Stewart
Hāc hebdomade duō histriōnēs inter nōtissimōs numerandī, vidēlicet Valthārius Koenig et Patrīcius Stewart, ad astra migrāvērunt. Patrīcius Stewart, histriō Shakespeariānus quī Sēiānum ēgit in spectāculō “Ego, Claudius” īnscriptō, etiam equēs baccalaureus creātus est ā regīnā Britannōrum. Koenig autem Alfrēdum Bester ēgit in “Babylōniā Quīntā.” Quōrum uterque in Classe Stellārī meruit et fortiter īvit, quō nēmo anteā īverat, in fabulīs dē itinere stellārī. Stewart vīxit annōs octōgintā sex, Koenig nōnāgintā.